Hľadaný výraz: Lk 23,26-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. 30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, 31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”. 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

1

mail   print   facebook   twitter